Cicero, De Republica (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Cic. Rep.].
<<Cic. Rep. 1.33 Cic. Rep. 1.35 () >>Cic. Rep. 1.38

1.34(fr1) Diom. GL I, p. 365 Keil Nullum est exemplum, cui malimus adsimulare rem publicam. Non. p. 85M, p. 289M

Quare, si placet, deduc orationem tuam de caelo ad haec citeriora.

non solum ob eam causam fieri volui, quod erat aequum de re publica potissimum principem rei publicae dicere, sed etiam quod memineram persaepe te cum Panaetio disserere solitum coram Polybio, duobus Graecis vel peritissimis rerum civilium, multaque colligere ac docere, optimum longe statum civitatis esse eum, quem maiores nostri nobis reliquissent. Qua in disputatione quoniam tu paratior es, feceris, ut etiam pro his dicam, si, de re publica quid sentias, explicaris, nobis gratum omnibus.

ch. 221.35

Tum ille: Non possum equidem dicere me ulla in cogitatione acrius aut diligentius solere versari quam

-- --

in ista ipsa, quae mihi, Laeli, a te proponitur. Etenim cum in suo quemque opere artificem, qui quidem excellat, nihil aliud cogitare, meditari, curare videam, nisi quo sit in illo genere melior, ego, cum mihi sit unum opus hoc a parentibus maioribusque meis relictum, procuratio atque administratio rei publicae, non me inertiorem esse confitear quam opificem quemquam, si minus in maxima arte, quam illi in minimis, operae consumpserim? 1.36 Sed neque his contentus sum, quae de ista consultatione scripta nobis summi ex Graecia sapientissimique homines reliquerunt, neque ea, quae mihi videntur, anteferre illis audeo. Quam ob rem peto a vobis, ut me sic audiatis, neque ut omnino expertem Graecarum rerum neque ut eas nostris in hoc praesertim genere anteponentem, sed ut unum e togatis patris diligentia non inliberaliter institutum studioque discendi a pueritia incensum, usu tamen et domesticis praeceptis multo magis eruditum quam litteris.

ch. 23



Cicero, De Republica (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Cic. Rep.].
<<Cic. Rep. 1.33 Cic. Rep. 1.35 () >>Cic. Rep. 1.38

Powered by PhiloLogic